Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/356: differenze tra le versioni

BrolloBot (discussione | contributi)
test caricamento
 
Etichetta: Sostituito
Stato della paginaStato della pagina
-
Pagine SAL 25%
+
Pagine SAL 00%
Intestazione (non inclusa):Intestazione (non inclusa):
Riga 1: Riga 1:
{{RigaIntestazione|350|{{Sc|t. campanella}}|}}
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Iwpage|la}}
idest circa notitiam Dei et creaturarum; musica vero in fruitionem finis, apud quem spiritus gloriosi non grammaticari,
non rhetoricari, non philosophari, sed incessabili voce musicari,
erumpentes in laudem notissimi luminis, dicuntur.
Ideoque Plato per musicam mutari rempublicam Deoque
copulari putavit; per musicam, dico, non vulgarem sed quam
ex cantu sapientiae tuae cognovimus. Quapropter mirum est
quod Sanctitas Tua volenti mundum per ipsam perficere reluctatur. lesuitae enim et scholae piae et summascorum aliorumque sapientiae cultorum non modo in Italia sed etiam in
Gallia enixe a me vel editionem vel manuscriptorum concessionem expetunt. Quod sine Sanctitatis Tuae facilitate non
possum. Nec putes, oro, absque commentariis servi tui poèmata
edita proficere, nisi forte apud sapientissimos qui nec de illis
curant, valde posse. Nec enim Moysis lumen ex consortio Dei
erat percepibile aut proficuum hebraeis nisi velatum. Tu lumen, ego velamen.
Quomodo ergo prudentia politica tuorum — quam non perpetuo certe ratio sed aliorum invidia, ne mihi detur forte inerenti quod ipsis immerentibus non datur, suggerit — prudentiam tuam altissimam ab editione honorificentissima poématum
istoruin potuit continere? Respectus isti, quamvis utiles appareant et non honesti, tandem amaritudine et poenitentia pieni
deprehenduntur. Ego quoque si iubet Sanctitas Tua absque
meo inviso nomine libenter ederem. Sed bene scit prudentia
tua quod ubique terrarum in acadeiniis et hominum bonorum
coetibus servus celeberrimus est, licet obscurare illum venatores non cultores voluntatis tuae satagant ea ratione qua nullus
propheta acceptus est in patria. Nosti etiam, sapientissime
domine, quod saecula futura non praesentia bene iudicant de
extraordinariis illuminatoribus mundi. Qui silos benefactores
viventes crucifigit, et mortuos adorat.

An non videt Sanctitas Tua quot bona saecula invexerim
quando scientias omnes iuxta naturam et Scripturam instauravi, ubique fructificantes, licet alicubi — quod evenit etiam
Evangelio nedum magnis philosophis et theologis — in principio