Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/121: differenze tra le versioni

BrolloBot (discussione | contributi)
test caricamento
 
Etichetta: Sostituito
Stato della paginaStato della pagina
-
Pagine SAL 25%
+
Pagine SAL 00%
Intestazione (non inclusa):Intestazione (non inclusa):
Riga 1: Riga 1:
{{RigaIntestazione||{{Sc|lettere}}|115}}
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Iwpage|la}}
mane surgis, theriacam sume ac generosum vinum. Rusticis
vero allium detur saepe; et omnes cibos tuos odoriferis condies
rebus: sintque ut plurimum arietum, vitulorum et gallinarum
carnes pingues quibus flores addes farinae, macis et nucis
moschatae, et ipsum muscum et huiusmodi ; nec desint cocta
allia nisi fastidis. Ex tuis remediis quae mihi consideranda
mittis, primum laudo, quia non nihil rationale videtur. Arsenicum attenuat aérem ambientem: quod vero cordi apponis.
parum prodest, quia non vias morbi respicit sed terminos, et
cordis laesio quasi nulla est ad illam quae in capitis spiritibus
primum fit. Curabis vero homines sonis attenuando spiritum,
et laetitia et odoriferis et cibis, unde lucidi, tenues et blandi
gignantur spiritus ac robusti ; remedia vero matutina eructent
aliquid quod ambientem immutet aèrem: et ideo vinum et aromata et allia praecepi. Veruni nunquam homines alloquaris ex
quibus ad te ventus labatur. Sed si aquilo spirat, esto tu ad
orientem; ipse vero ad occidentem, ut intermedius praetervolet
aér: et contra aérem semper te munitum esse opus.
Sed cura singulorum nil quasi prodest, nisi civitas ac regio
curetur communisque causa praecidatur, nani frustra gurgiteni
evacuas quo (lumina continuo illabuntur. Ergo audi. Mane,
vespe ri ac meridie omnes simul exsurgant cives, et tubis,
tympanis et campanis simul per horam i>ersonent: et in quolibet
viculo ac domate fiant ignes ingentes, qui attenuant aérem qui
perpetuo nutriantur ac praesertim ex lignis odoriferis, lauris
scilicet, tliymo, myrtis, iunipero et huiusmodi. Fraeterea in
quolibet vico et colle et via crebrae suspendantur campanae
quae quidem prius ex fluoribus tliuris, croci, myrrae et aliorum
aromatum interius exteriusque perungantur, deinde exsiccentur
ut crustula remaneat, deinde pulsentur semper vel saepissime.
Similiter et tubae perungantur ac omnia denique instrumenta
aérem ventilantia. Nulla quidem magia, nisi huiusmodi ignium
et sonorum, aeri prodest, quibus lux, calor et tenuitas pristina
restituantur. Incendantur et cortices lemonum et malorum punicorutn et appiorum et huiusmodi. Praeterea supplicationes
publicae fiant continuo, et quilibet civis personet quopiam