Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/110: differenze tra le versioni

BrolloBot (discussione | contributi)
test caricamento
 
Etichetta: Sostituito
Stato della paginaStato della pagina
-
Pagine SAL 25%
+
Pagine SAL 00%
Intestazione (non inclusa):Intestazione (non inclusa):
Riga 1: Riga 1:
{{RigaIntestazione|104|{{Sc|t. campanella}}|}}
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Iwpage|la}}
omnia pessima suspicantur, et praefatorum auctoritas, a nobis
ipsis fomentata, eradicat de cordibus eorum evangelii auctoritatem unde regnat quidam tacitus consensus mutuae deceptionis. Et haec est praeparatio solii Antichristi : ecce papatum
fere prostratum. Sic enim vult Antichristus ut mundum inveniat sine unitate et sine duce. Christiani autem defendunt eum
tanquam sedem unius ex sectariis, non tanquam vicariatum
Dei; et diabolicis glossis limitare eius amplissimam potestatem
in Petro, — «quodcunque ligaveris etc.», «pasce etc.», «confirma etc.», — pastores tacent quoniam mercenarii sunt, vix
vociferantur cum desunt dapes. Et in hoc omnes peccavimus,
nescio in quem querelam primo effundam.

Veruni signum quo dignoscebatur olim christianus a gentili,
ab hebraeo, a mahometano erat Spiritus sanctus qui visibiliter
descendebat vel subito dabat donuin interpretandi aut prophetandi aut miracula operandi recipientibus vivam fidem. Saltim
sentiebat in se homo mutationem miram interius et meliorationem, et Spiritum sanctum in se aliquo pacto agnoscebat,
sicut ait Apostolus: «vosnietipsos tentale si estis in fide. An
non cognoscitis vosnietipsos quia Christus in vobis est? itisi forte
reprobi silis». Et Ad romanos: «qui spiritum Chris li non habet,
hic non est eius». Hoc autem ostendit ex prudentia carnis et
vita prava dignoscendum; et alibi vocat hunc spiritum «pignas
haereditatis nostrae», ac propter tale pignus spem nostrani non
confundi. Alibi vero docet adgnoscere ex fructibus carnis et
spiritus utrumque. «Fructus», ait, «spiritus: gaudíum, pax,
charitas, longanimitas; et carnis opera: fornicatio, immunditia,
ínnnicitiae». Et alibi: «qui seatndum cameni ambulant, quae
carnis sunt. sapiunt» — haec est ratio politica quatn vocant de
statu, — «et qui secundum spiritum, quae sunt spiritus».
Est quidem semper dubietas aliqua in nobis de gratia gratum
faciente, et de praedestinationis consummatione incertitudo. Sed
illa non prorsus. Hi ergo qui hodierno tempore dubitant, aut
Spiritum sanctum non habent et dona eius aut gelata liabent,
quod non operantur, quoniam ipsi neglecto dono divino inhaerent humanis. Idcirco Apostolus Ad Timotheum , «vide», inquit,