Pagina:Campanella, Tommaso – Lettere, 1927 – BEIC 1776819.djvu/70: differenze tra le versioni

BrolloBot (discussione | contributi)
test caricamento
 
Etichetta: Sostituito
Stato della paginaStato della pagina
-
Pagine SAL 25%
+
Pagine SAL 00%
Intestazione (non inclusa):Intestazione (non inclusa):
Riga 1: Riga 1:
{{RigaIntestazione|64|{{Sc|t. campanella}}|}}
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Iwpage|la}}
sursum vadunt, alia deorsum ad distinguendum chaos: plantae
fructus efficiunt ut aeternentur in foliis, folia ut a calore et frigore
tutentur, spinas vero contra animalia: similiter et animaiia
comedunt, bibunt, nutriuntur, et nesciunt propter quid et quomodo: et sapiens homo etiam ignorat quo pacto ipse compactus
fuerit in utero, et quoinodo nutriatur nunc et cibi ad partes
corporis trahantur nutriendas: quin nec quomodo intelligit et
sapit ipsa anima scit et post multarti philosophiam nec invenit
nisi coniecturas discordantes ab aliis consimiliter philosophantibus; — ideo certum est omnia liaec regi non a se ipsis, sed
a prima Arte et prima Sapientia, quae est Verbum Dei, et hanc
diligere effectus suos, et curarn gerere absque negligentia, et
nobilium magis. Cuntque nobilissimus sit homo, maxime curat
de ilio.

Ergo facillimum creditu et congruentissimum est, cum
oblitus fuisset homo ob peccata Deum et adorasset lapides
et statuas et elementa et sidera, Sapientiam primam, quia erat
inaccessibilis nobis, factam accessibilent per incarnationem et
redemisse homines a peccatis suis. Et hoc posito omnis doctrina lucida est in fide nostra, et omnes ad ipsam redituros:
quia homines sunt rationales et vivunt ratione; prima autem
ratio est Verbum Dei. Ergo cum hoc innotuerit, quod post
modicunt tempus spero, relieta barbarie assumptaque rationalitate, cum corruerit Antichristus, re cognita ab hebraeis et macometanis et gentilibus etc., uni versus mundus erit christianus.
Haec ego cum meditarer et scriberem, venientibus in Calabria terrae motibus et Tybris annunciatis inundationibus et
cometis visis, coepi philosophari de signis universalis iudicii ;
exque divo Ambrosio et divo Gregorio super Lucani agnovi
omnia pertransisse signa Evangelii, praeter illa ultima in sole
et luna, et stellis quae tamen proxima esse, ait Gregorius docte,
ab aéris immutatione colligimus. Ego vero ratus non falli tantum patrem, inveni praesentia quae ipse Gregorius proxime
futura praenunciat, et loannes episcopus sub hoc papatu revelanda. Nam solstitia et aequinoctia mutata sunt — ex quo Messias dixit: «virtutes coelorum mavebuntur» — per gradus viginti