Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/267: differenze tra le versioni

 
Stato della paginaStato della pagina
-
Pagine SAL 25%
+
Pagine SAL 00%
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Iwpage|la}}
264 DE MOTU ACCELERATO.
digitum elevetur, vix, at ne vix quidem, ictibus mille quid sensibile
trabem impellet? Quod si elevatio sit solummodo ad papyri crassitiem,
quot ictuum millia vix latum unguem lignum promovebunt? Intelli-
gamus igitur, mobile, licet gravissimmn, ex quiete naturaliter descen-
denSj per omnes tarditatis gradus facere transitum, in nullo tamen
commorari, sed, ad instantium temporis successionem, novos maiores-
que semper acquirere celeritatis gradus. Plures alias experientias istud
idem confirmantes in medium afferre possem, quas in meis Mechanicis
Quaestionibus, tanquam loco convenientiorij repono.
His animadversis, attendendum est, quod iidem velocitatis gradus io
aliis atque aliis maioribus ac minoribus temporibus acquiri possunt,
idque pluribus ob causis; quarum una, et quae apprime nostrae est
considerationis, est spatii super quo fit motus. Grave enim non modo
in linea perpendiculari versus centrum, quo gravia omnia tendunt,
descendit, verum etiam super planis versus horizontem inclinatis, et
tardius in iis quorum maior sit inclinatio, tardissime in planis quorum
elevatio supra horizontem minima sit, infinita demum tarditas, hoc
est quies, in ipsomet plano horizontali: tam late vero estenditur talis
differentia graduum celeritatis acquirendorum, ut quem gradum grave
cadens in perpendiculari horae minuto assequitur, super plano indi- 20
nato, nec integra hora, nec tota die, nec integro mense, vel anno,
assequi, potis esset, licet continua cum acceleratione labens. Cuius ac-
cidentis, non repugnantiam, imo probabilitatem magnam, congruen-
tissimo exemplo possumus explicare.
Finge tibi lineam horizonti parallelam a&; a cuius puncto medio e
descendant 2 lineae cdy ce, acutum angulum continentes dee, aliae au-
tem 2, obtusum in eodem puncto e
constituentes feg. Intelligas modo
lineam lil, prius quidem cum hori-
zontali ah coniunctam, deinceps vero 30
ab eadem separatam, atque deor-
d/ e sum descendentem motu aequabili,
atque ea lege, ut semper eidem aJj parallela servetur. lam, cum eius
descensus uniformis intelligatur, poterit elongatio eius ab horizontali ah
. papiri — 2-3. crassitiem quod quot ictuum milliaria millia — 4. igitur mobilis mobile
licet gravissimi gravissimum — 4-5. naturaliter descendentis descendens — 7. experientias in
medium afiPerre possem istud — 8-9. mecanicis questionibus —