Pagina:Le opere di Galileo Galilei II.djvu/265: differenze tra le versioni

Nessun oggetto della modifica
Stato della paginaStato della pagina
-
Pagine SAL 75%
+
Pagine SAL 00%
Intestazione (non inclusa):Intestazione (non inclusa):
Riga 1: Riga 1:
{{RigaIntestazione|262|{{Sc|de motu accelerato.}}|}}
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Iwpage|la}}
tror, qui credat, natatum aut volatum simpliciori aut faciliori modo exerceri posse, quam eo ipso, quo pisces et aves naturali instinctu utuntur.

Dum igitur lapidem, ex sublimi a quiete descendentem, nova deinceps velocitatis acquirere incrementa animadverto, cur talia additamenta, simplicissima atque omnium magis obvia ratione, fieri non credam? Idem est mobile, idem principium movens: cur non eadem quoque reliqua? Dices: eadem quoque velocitas. Minime: iam enim re ipsa constat, velocitatem eandem non esse, nec motum esse aequabilem: oportet igitur, identitatem, seu dicas uniformitatem, ac simplicitatem, non in velocitate, sed in velocitatis additamentis, hoc est in acceleratione, reperire atque reponere. Quod si attente inspiciamus, nullum additamentum, nullum incrementum simplicius inveniemus quam illud, quod semper eodem modo superaddit. Quod, ut me clarius explicem, facile intelligemus, maximam temporis atque motus affinitatem inspicientes: sicut enim motus aequabilitas et uniformitas per temporum spatiorumque aequalitates definitur ac concipitur (lationem, enim, tunc aequabilem appellamus, cum temporibus aequalibus aequalia conficiuntur spatia)<ref>Da ''lationem'' a ''spatia'' è aggiunto in margine.</ref>, ita per easdem temporis partium aequalitates, celeritatis incrementa simpliciter facta percipere possumus; intelligentes ac mente concipientes, motum illum uniformiter atque eodem modo continuo acceleratum esse, dum temporibus quibuscunque aequalibus aequalia ei superaddantur<ref>''superaddantur'' è sostituito ad altra parola, che presentemente è illeggibile.</ref> celeritatis additamenta. Adeo ut, sumptis quotcumque temporis particulis aequalibus a primo instanti in quo mobile recedit a quiete et descensum aggreditur, celeritatis gradus in prima cum secunda temporis particula acquisitus, duphis sit gradus quem acquisivit mobile in prima particula; gradus itidem quem obtinet in tribus temporis particulis, triplus; quem in 4, quadruplus eiusdem gradus primi temporis: adeo ut, si mobile lationem suam continuaret iuxta velocitatis gradum seu momentum in prima temporis particula acquisitum, motumque suum deinceps<ref>''deinceps'' è aggiunta interlineare, autografa essa pure, ma d’altro inchiostro.</ref> aequabiliter cum tali velocitate extenderet, talis latio duplo esset tardior ea, quam iuxta gradum velocitatis in secundo tempore acquisitae obtineret.{{Vp|

{{Type|f=0.9em|17. ''aequabilem'' appellavi ''appellamus'' — 23. ''quotcumque'' particulis ''temporis'' — 24-25. ''in'' secundo tempore ''prima'' — 26. ''quem'' habuit ''aqquivisit'' — ''in'' primo tempore ''prima'' — 26-27. ''quem'' habet ''obtinet in'' tertio tempore ''tribus'' — 27. ''in'' quarto ''4 quadruplus'' — }}}}