Pagina:Le opere di Galileo Galilei V.djvu/65: differenze tra le versioni

 
 
Stato della paginaStato della pagina
-
Pagine SAL 25%
+
Pagine SAL 00%
Corpo della pagina (da includere):Corpo della pagina (da includere):
Riga 1: Riga 1:
{{Iwpage|la}}
ACCURATIOR DISQUISITIO. 65
observationes tales esse, quales desiderar! vel a te, in omnibus exaggeratissimo,
possint. Yincentii pariter, docti Patavini, circa maculas phaenomena iampridem
cum meis contuli, et tibi spectanda remisi. Sed inclyta nobilissimi cuiusdam una-
que doctissimi viri Veneti modestia praetereunda non est, qui, suo suppresso, Pro-
togenis nomen induit, dignus hoc ipso, tam suo quam alieno nomine, celebrari. Is
igitur in suo de maculis iudicio haec inter alia oculatus promit:
Consequentiae hanim observationum sunt Ime:
. Has apparitiones non esse tantum in oculo.
. Non esse vitri vitium.
3. Non aeris ludibrium, sed ncque in ipso, ncque in aliquo cacio versari,
quod sit Sole mtilto inferius.
. Moveri circa Solem.
. A Sole prope distare, quod alias in longa ab ipso remotìone illustratae
viderentur, ut Luna, Venus et Mercurius.
. Esse corpora multum plana sive tenuia, propterea quod in longitudine
sphaerae diminuatur ipsarum diameter, at in latitudine conservetur (hoc est, quod
gracilescant iuxta perimetri solaris extensionem).
. Non esse in numerum stellarum recipiendas,
1, quia sint figurae irregularis;
2, quia eandem varient;
, quia aequalem omnes subeant motum, et, cum parum absint a Sole,
oportebat eas iam aliquoties rediisse, centra quam factum ;
, quia subinde in medio Sole oriantur, quae sub ingressum oculorum
aciem efFugerint;
, quia nonnunquam dispareant aliquae ante absolutum cursum.
Et haec quidem eximius iste Protogenes, pleraque meis conformia, erudite
observavit, annotavit ; a quo, si a me nolunt, discant qui pleraque ista labefactare
conantur.
De istis vero duobus, corpora haec tenuia esse, at permanentia sive stellas
non esse, astronomi certant, et adhuc sub indice lis est ; sicut lis esse amplius vix
potest, an inaequaliter moveantur, cum tam saepe id modo deprehenderim. Quod
si verum est, uti esse reor, finis quaestioni huic, cur eadem corporum istorum ad
se conformatio non redeat, est impositus. Sed ncque alterius testis, omni exceptione
maioris, oblivisci fas est. Nam Galilaeus Galilaei observavit, 5 Aprilis, maculas
hoc schemate A; at vero sexto Aprilis, isto B; tandem die Aprilis 7, hoc C: ego
vero bisce tribus diebus Solem inveni talem, estque vera et magnitudinum et
figurarum, tam ad se quam ad Solem, proportio. Ubi patet, Galilaeum in prin-
cipali figuratione omniumque ad se macularum conformatione a me nequaquam
dissidere, sed solum in singularum apta praecisione nonnihil a me abire; quod
fieri potuit vel e luminis vehementia, vel tubi inhabilitate, aut medii interiectu.