Pagina:Catullo e Lesbia.djvu/186: differenze tra le versioni

(Nessuna differenza)

Versione delle 13:25, 30 dic 2015

180 parte seconda.

[XLII]

AD LESBIAM


Adeste, hendecasyllabi, quot estis
Omnes, undique, quotquot estis omnes.
Jocum me pudat esse moecha turpis
Et negat mihi vestra reddituram
5Pugillaria, si pati potestis.
Persequamur eam et reflagitemus,
Quæ sit, quæritis? illa quam videtis
Turpe incedere mimice ac moleste,
Ridentem catuli ore gallicani.
10Circumsistite eam, et reflagitate:
Moecha putida, redde codicillos,
Redde, putida moecha, codicillos.
Non assis facis, o lutum, lupanar
Aut si perditius potest quid esse?
15Sed non est tamen hoc satis putandum.
Quod si non aliud potest, ruborem
Ferreo canis exprimamus ore,
Conclamate iterum altiore voce: