Relatione della morte, et esequie del serenissimo principe Carlo - Versione critica/Epigramma

Epigramma

../All'illustrissimo, il S. Diego di Guzman di Silva ../Relatione della morte, et esequie del principe Carlo IncludiIntestazione 30 gennaio 2019 75% Da definire

All'illustrissimo, il S. Diego di Guzman di Silva Relatione della morte, et esequie del principe Carlo


[p. 4r modifica]

A D   I L L U S T R I S S I M U M

Ecclesiae Saguntinae Principem S. E. R. P. Car-

dinalem D. Didacum de Spinosa, Regij

Senatus Praesidem supremum de fide

quaesitorem. patronum et singula

rem nostrum Moecenatem


Epigramma.


Gaudeo te legisse meos ter maxime versus
Spinosa, a summo patre secunde Pater,
Quem uoluisse meis musis intendere nervos
Ingenij laetum, gestio semper ego.
Talibus auspiciis tutus super astra volabo
Vincam patrono te quoque Moeonidem
His me devincto, timidis amor addidit alas
Versibus, atque aures iussit adire tuas,
Te aspirante celer secreta, Heliconis adibo,
Aonidis cunctis, parque Deabus ero.
Purpuree ergo pater regni moderator iberi,
Haec famuli accipias munera prima tui.
Denique Nestoreos superes faeliciter annos.
Laetus et incolumis vive, simulque vale.