Apri il menu principale
XXVI


CORYDON.



     Qualiter Æois cum Sol festinat ab undis,
Ridet humus, rident redivivis floribus Horti:
Occiduas pronus sed dum festinat ad undas,
Languet humus, languent depressis floribus Horti:
Sic dum, Thyrsi, tuae fulsit lux alma iuventae
Ridebant Nymphae, pecudes, pecudumque Magistri;
Sed dum aeterna tuam involvit caligo iuventam,
En lugent Nymphae, et pecudes, pecudumq. Magistri.

MELIBOEUS.



     Qualiter umbrosis dum vernat frondibus arbor,
Avia tunc avibus reboant virgulta canoris:
Pondere brumali sed dum confunditur arbor,
Horrida non avibus reboant virgulta canoris:
Sic dum, Thyrsi, tuos placidum ver protulit annos
Omnes urgebat Pastores cura canendi;
Sed fatale tuos frigus dum comprimit annos,
Non ullos urget Pastores cura canendi.

DAMON.



     Qualiter aestivas dum laurus protegit umbras,
Multi illam Satyri, multae coluere Napaeae;
Pallida sed sicco dum laurus cadet in agro,
Nulli illam Satyri, nulli coluere Napaeae:
Sic dum, Thyrsi, tuae laurus frondebat avenae,
Ridentes lucos, ridentia rura colebam:
Sed dum celsa tuae laurus siccatur avenae,
Squallentes lucos, squallentia rura relinquam.

CORYDON.



     Qua levibus tophis sinuosum contrahit arcum
Alphaei lustrum, viridi de cespite surget