Apri il menu principale

XXV


CORYDON.



     Nescio Pastores quae tanti copia luctus
Ingruat; ignoti liceat primordia fletus
Audire, et lacrymis socium me iungere vestris.

MELIBOEUS.



     Tyrsis Leucasius (moeror praecordia rumpit),
Leucasius Thyrsis, quo non praestantior alter
Ludere sylvestri calamo, et sociare canendo
Otia Pastorum, crudeli morte peremptus
Occubuit.

CORYDON.



               Thyrsis superis concessit ab oris?
Thyrsis? nec tanti nostras pervenit ad aures
Exiti rumor? Thyrsis iam funere acerbo
Deseruit vitae lumen? Crudelia fata!
Crudelis Lachesis, crudelior omnibus heu Mors!

DAMON.



     Antiqua en fagus dilectas explicat umbras.
Hic inter, corilos viridi sedeamus in erba,:
Thyrsidis et laudes, si quid concedet agreste
Ingenium, summo dignum Pastore canamus.

MELIBOEUS.



     Incipe tu Corydon, tenuis modulamine avenae
TE sequar: idem etiam facies, ego cum mea solvam
Carmina: nostrorum, Thyrsis, sit meta laborum.