Pagina:Zappi, Maratti - Rime I.pdf/28

XXIV


egloga

CLAUDII NICOLAI STAMPA

DICATA

FRANCISCO CAVONI.




CORYDON, DAMON, MELIBOEUS,


CORYDON.


Cur Damon tam moestus abis? Meliboee capellas
Quis servat? nullo pecudes Custode relinquis?
Vos picea frontem impliciti, moestaque cupressu
Arcadiae fines et laeta mapalia luctu
Impletis querulo: quae tristis causa? quis auctor
Funereum celebrare diem vos impulit? Ille
Ille lupus forsan nostri insidiator ovilis,
Externa qui nocte mihi tot tantaque movit
Funera, et heu rabido laceravit dente bidentem,
Vestra quoque invasit confinia, et ore cruento
Compulit armentum? Vos bacchanalia noctis
Sub tenebras differre iuvat, multoque repletum
Baccho ferre caput, nunc irrepuisse furentem
Septa lupum piget, et vanis clangoribus auras
Rumpitis.

DAMON.



     Haud tantum possent haec ferre dolorem.
Alta sedent imo sub pectore vulnera: nec Te
Cura premit? lugents flores, et flumina lugent,
Et nemora, et rupes, et quidquid durius extat:
Tu nostras Corydon insultas voce querelas?