Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/178

et urbem et ius quiritum velut geminarli prolem simul vagivisse arbitrati sunt; hic nullam aliam iuris romani infantiam praeter imposititiam agnoscit, originemque eius aeternitate metitur aequalemque esse intelligit origini anus fatidicae stoicorum. Eapropter in suo optimo opere fundamenta non modo Romae transcendit, sed et aliarum, quae usquam et unquam fuerunt, civitatum, vel ultimatum: et, ne quidem in illarum consistit vetustissimis initiis, sed ultra progreditur ad segreges primasque recens nati mundi familias, inquiritque in iis minima obscuraque iuris civilis semina, a natura quidem subserviente iacta, a principe vero natura humano generi praeclaro inunere, auctore etiarn Marciano, donata, hoc est, a Deo, qui verbis Senecae «totus ratio est», huiusque nobis donatam particulam nostri partem meliorem esse voluit, quique solus est Unum, solus Principium wceeoxixòis, de quo Plato, pythagorissans in Parmenide , sed verius ipsemet suo pronunciavi! oraculo: évòg’ Se écrri x°ettt, et Iohannis ore: ’Eycó eípi tò A xai tò Q, dg/J j xai xékog (*’, et ab omni uno omnique principio sua eminentia distat, de qua Dionysius Areopagita, De divinis nominibus , cap. 13, $ 2: ev 8è, ori návxa sviauog ènti y.atá piá$ évótrirog wtfQtoxTiv. Quamobrem veteres theologi, quoties quid de Deo afiírmabant, praepositione utebantur vnég, et avrò, quam loquenti formulam explicat Pachymera in paraphrasi eiusdem libri De divinis nominibus, capite 1 ( 1 2 h An non propterea dicam, eandem ferme laudem auctorem inter iuris interpretes promereri, quam prae aliis Evangeliorum scriptoribus meritus est Iohannes, qui sacrosanctum novumque foedus, non a Davide, ut Mathaeus, non a Zacharia, ut Lucas, non a Praecursore, ut Marcus, sed ab hoc, quod dicebam, principio exorsus est: év «cxíl ó Aóyo $ etc., et ob id aquilae a sacris interpretibus comparatur, Fas mihi sit analogia quadam eandem comparationem ad auctorem optimi huius operis traducere: cum videam alios interpretes,

(1) Quod a Deo ad Deum divinum iuris universi circulutn descripserit, libro t, capite clvi et capite ultimo; lib. n, parte n, capite xvi et capite xx et capite xxix [V.].

(2) Quod omnis auctoritatis humanae principium sit aseitas divina, libro i, capite xeni [V.].