Pagina:Vico - Autobiografia, carteggio e poesie varie, 1929 - BEIC 1962407.djvu/114

nihil piane intelligerent aut nova prorsus inopinave iegerent, prae suorum ingeniorum deliciis, quod ego aut eorutn mentes multa rerum novitate turbarem aut parva meditatione ipsos offenderem, me tanquam negati ipsis obsequii reum variis inductis nominibus accusabant, alius grammaticae auctoritatis eversorem audacem, alius principiorum humanitatis cum illis christianae religionis conglutinatorem ineptum, multi iuris principiorum novatorem sophisticum, omnes denique obscurum ac tenebricosum suis sermonibus proscindebant.

Quum nostra omnium opinione maturius tuae Bibliothecae antiquae et hodiernae voluminis XV III pars altera huc advecta est, in qua genuinam de systemate nostro synopsim proponis; egregium de eo iudicium profers; lectoribus, qui id assequi et in eo proficere velini, quatuor illa monita interscribis maxime propria, ut id legant attente, perpetuo, non semel, ac meditate; at hercule quod quam gratissimum fuit, sapientes eos italos eruditos viros appellas, qui id suis elogiis exornarunt, cuius laudis partieipes quoque sunt complures alii et nostrae civitatis et reliquae Italiae doctissimi et optimi. Hinc intellige quas, quanta? et quam ex animo gratias tibi habeam, qui isto tuo praeclaro iudicio et mihi immortalitatem pepereris et talibus meís fautoribus ooqpofc adclamaris et una opera hos obtrectatores meos in numerum stultorum redegeris. Mitto ad te in eos libros Notas sive Duo Hotneri poèma ta prò nostris principiis enarrata et Canone s praeterea mythologicos , quos ad vetustissimo? poètas et graecae latinaeque bistoriae initia fabulosa enarranda utiles opinor; an tales reipsa sint ex tuo iudicio cognovero.

Vale, ingens reipublicae literariae decus, meumque summum praesidium.

Datum Neapoli, XV kalendas novembris anno MDCCXXIII.

Con tal lettera acchiuse egli le sopraddette Note al Diritto universale , che mandò per un. vascello olandese approdato in questo porto, il quale si ritornava in Amsterdam; ma non n’ebbe piú riscontro alcuno d’ essergli capitate.