Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/95

VI

In re autem medica illa subsunt incommoda; quod, cum morborum caussas non satis certo scire putemus, parum attendamus signa, facessamus ferme iudicia: quibus rebus, cum antiqui nostris praecellerent, eorum via et ratio medendi erat procul dubio certior. Cum enim fortasse iis caussae satis occultae incertaeque viderentur, de eo duntaxat rant usque ad religionem solliciti et curiosi, quod unum in se recipere, et longa observatione freti praestare poterant; ex signis non tam de morborum caussis, quam de gravitate et progressu ad certum curationis ductum iudícare. Qua in re corporis animique morbi aptissime sibi respondent et congruunt. Aulici non solum irae naturam, sed saepe etiam caussas, quibus princeps irascatur, ignorant; et tamen usu docti praesentiscunt quam inox in iram erumpat, ne adversentur, quo irae gradu, ne incendant magis; quando ira defervescat, ut deprecando ad clementiam reducant; quando restincta omnino sit, ut molles aditus tentent, Igitur, quando hodie illud in ore medicorum omnium celebratur: — Cunctemur, et quo aegra natura evadnt opperiamur, — antiqui, rati corporis salutem, ut bona cetera, facilius conservari, quam corruptam restituí, ad illa seduto attendebant, quid futuri morbi natura valens innueret, quo provideri et vitari posset. Quae erat illa Tiberii Caesaris medicina: ars, quam omnes, ut trigesimum aetatis annum attingerent, novisse oportere existimabat; eaque una sapientissimi Romani tot, quot omnes norunt, seculis usi sunt. Neque sane ulli natura cuiusquam sua insidiosa est, cum tanta fide et diligentia cuiusque tutelam gerat. Semper enim antequam in morbum corruat, aliquo futuram ruinam signo portendit; nos vero, qui ad eam in nobis attendendi artem negligimus, animum non advertimus, ut elicere audeam, cum nihil repente maximum tiat, vel repentina morte sublatum neminem. Haec rei medicae incommoda ut vitentur, eorum caussas, iam levius indicatas, apertius demonstremus. Hodie ab uno aliquo explorato vero nostras de physicis arguinentis dissertationes