Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/94

tenent. Neque nihil diceret, qui novum terrarum orbem antiquis non tam nauticae urnae inopia, quam quod eorum naves Oceani impotentes essent, incognitum fuisse affirmaret. Idemque iudicium de ingenti illa Demetrii Poliorcetis halepoli aliisque bellicis antiquorum machinis, quod de eorumdem navibus fieri potest. Et Memphytica aliaque antiquitatis miracula tnagis eorum potentiae, quam artis opera, qua nobis quicquam praestarent, contendere audacter possis. At hemisphaeria templorum pensilia, antequam extruerentur, architectura ipsa extrui posse denegabat. Quot enim aerummas Philippus Brunelleschius, qui Florentiae omnium primus in tempio divae Mariae Florum dictae audax incoepit perfecitque facinus, a sui temporis architectis pertulit, contendentibus nunquam fieri posse, ut super quatuor pendentibus punctis tantillum, nedum ingens aedificii moles in immensum pertinentis educeretur! Quid, si qui nova ac mira post analysim editarti in mechanica exeogitarunt, eatn piane contempserint? et qui una analysi freti aliquod opus invenire conati sunt, id iis haudquaquam successerit? P. Perotus prò analyticis regulis navim omni commensu construxit, sperans eam omnium agilissimam fore; in mare deducta, in scopulum conversa est. An id eo fiat, quia, ut acroamata ad mathesim exacta non delectant, ita machinae ad analysim sint inutiles, nostrae disputationis non est. Sed illud ambigere per haec, quae diximus, licet, qui novissime mechanicam adauxerunt, ne non id ipsa geometriae vi, et sua ingeniorum felicitate magis, quam ulla analysis ope praestiterint. Quare ut ingenia ad mechanicam excolantur, cauto opus est, ne per species, quas dicunt, sed per formas in mathesi adolescentes instituantur: et quando analysis ars divinandi quaedam videtur, ad eam. tamquam ad machinam, confugiamus: Nec deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit.