Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/91

profiteri velis, nihil restare, nisi eamdem nova aliqua methodo disponas; aut aliquod novutn phaenomenon explices, tamquam eiusdem physicae corollarium. Itaque recentiores physici eorum similes esse videntur, quibus aedes a parentibus relictae sunt, ubi nihil ad magnificentiam et usum desideretur, ut iis tantum amplam supellectilem mutare loco, aut aliquo tenui opere ad seculi morem exornare relinquatur, At inquiunt docti homines hanc eamdem phvsicam, qua ipsi methodo docent, ipsam esse naturam: et quoquo te ad universi contemplationem convertas, hanc physicara intueri. Quare gratias agendas authoribus putant, qui nos tanto negocio naturae ultra contemplandae liberarunt: et has aedes amplissimas instructissimasque reliquerunt. Quando ita se habere naturam necesse est, agant quam maximas: sed, si ea aliter sit comparata, si una de motu regula falsa sit, ut ne dicam non unam tantum iam falsi compertam esse, videant, edam atque edam videant, ne non tuto iam naturae securi agant: et dum aedium fastigia curant, fundamenta cum periculo negligant. Ah! ne fallamus, neque fallamur, auditores: istas methodos, sive soritas istos, ut in geometricis verissimae demonstrandi viae et rationes sunt, ita, ubi res demonstrationem non patitur, tamquam viciosum captiosumque argumentandi genus, priscae philosophorum sectae Stoicis, qui eo disserendi telo utebantur, obiectabant. Et Chrysippi logicam, ut insidiosissimam antiquos reformidasse etiamnum fama constat. Quare ista physicae, quae vi methodi geometricae obtenduntur vera, nonnisi verisimilia sunt, et a geometria methodum quidem habent, non demonstrationem: geometrica demonstramus, quia facimus; si physica demonstrare possemus, faceremus. In uno enim Deo Opt. Max. sunt verae rerum formae, quibus earumdem est conformata natura. Demus igitur physicae operam, ut philosophi, nempe ut animum componamus: et in eo praestemus antiquis, quod illi haec studia excolebant, ut impie cum diis de felicitate contenderent; nos autem, ut humanos spiritus depriraamus: iis quidem vestigemus verum, cuius sumus tantopere studiosi; sed, ubi non invenimus, hoc ipsum veri desiderium nos ad Deum Opt. Max., qui unus via et veritas est, manuducat.