Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/71

quae inde conficitur, veritas agnoscatur. Sed cum puncta lineasque sine omni crassitie et corpulentia consideret, per eam mens humana liquescit, et incipit defoecari. Atque eo pacto adolescentes in rebus, de quibus iam inter homines convenit, ex dato vero verum conficere assuefiunt; ut in physicis, de quibus maxime contenditur, idem praestare possint. Nam procedente aetate, et mathesis usu mens humana iam corporis vinculis solutior est, et ordinatior agit: atque ex rebus, quae sensu percipiuntur, par est, quae omnem sensum effugiunt colligere, adhuc corpora tamen. ltaque a mathesi physicae opera danda est, .quae insensibilia corpora eorumque insensibiies et figuras et motus, quae sunt naturalium rerum principia et caussae, contemplatur. ltaque per mathesim et physicarn mens humana a pingui crassoque cogitationum genere, tamquam per gradus, depuratur, ut ad res spiritales contemplandas accedat, et intellectu mero puroque se ipsam, et per se ipsam Deum Opt. Max. intelligat; ac per mathesis data, per physices dubia ad metaphysicen, quae res veras, certas et usquequaque exploratas aperit, perducatur. Atque ita vobis metaphysice expeditis, cum iam regulam tenueritis de falsis, dubiis verisque iudicandi, hoc loci commoda explicatu est ipsa ars dissertatrix. Tum cognito Deo Opt. Max. quem natura fatetur, ad eum cognoscendum gradum faciatis, quem nostra religio profitetur; et theologiae Christianae animum adiungatis. Absolutain reruni divinaruin scientiam humanarum prudentia sequitur: in quo doctrinarum ordine navium gubernatores imitari debemus: et quemadmodum ii coelestia observant, cynosuram aliaque astra, quo certa per oceanum itinera teneant, et ad quos portus contendunt, inoflfenso cursu naves appellent; ita nos divina contemplemur, mentem humanam, summumque numen; earumque rerum scientia tamquam cynosura utamur, quo per medias opinionum syrtes, dubiorum vada et coecos errorum scopulos humanae vitae cursum cautius tutiusque dirigamus. Cum enim stulti homines veri internoscendi solertiam non habeant, veros honorum et malorum fines, quod est omnis