Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/65

et incerto, in iisdem quoque nationibus maiorum linguas posteris voluit ignoratasi opinionibus autem, cum unaquaeque a se habeat aliquam similitudinem veri, quam libido, ut cuiusque fert animus, prò vero arripiat; inde suus cuique sensus est, et, quod vulgo dicitur, quot capita tot sententiae; et cum denique vicii tanta sit turpitudo, ut viciosi conniveant suis, ne videant aliena, prorsus abominentur; atque adeo quibus ipsis nos laboremus, ea improbemus in aliis: unde avarus avarum nollet, iniurius cum iniurio iniuriam expostulat; per vicia Deus ne improborum quidem inter se hominum ullam voluit esse societatem. Quin immo bis ipsis poenis, quibus summum Numen ob reatum primae stirpis homines, ut ita dixerim, dispalarit, iisdem in unumquemque corum miseris modis animadvertit;. nam per infantiam innumeris in rebus lingua menti non succurrit, eamque, dum ad explicandum suam implorat opem, destituiti vel incondita ineptaque rusticitate sermonis mentis scnsa fraudat verbis, quae dignitatem non Iiabent; sive foedat turpibus sordidisque, sive fallit aut prodit ambiguis, ut aliorsum accipiatur quam loquitur; vel captetur per ea ipsa, quae loquitur. Ad haec linguae illa mentis accedunt mala: quod eam perpetuus stupor habeat, falsae rerum imagines ludant, ac saepe etiam illudant, temeraria iudicia dent praecipitem, sophismata captent, et rerum denique confusio distrahat ac dispcrdat. At hercule, quanto bis graviora sunt ilia animi, quem omni fretu ac euripo graviores agitant perturbationum tempestates et aestus, ut in cupiditatibus ardeat, horreat in timoribus, insaniat in voluptatibus, in doloribus ad languorem detur, omnia omnium habeat, nec ullo unquam delectetur ingenio; quod probavit, mox probct; mox improbet, quod probavit; seniper sui pocniteat; se ipsum semper fugiat ac persequatur. Atque bas omnes malas pestes malosque cruciatus carnifcx suus ipsius amor exercet; in quem humanitate per vicium originis commutata, bominum coctus in speciem societates videntur, re autem ipsa in corporum frequcntia summa est solitudo animorum; nisi potius ergastulorum vicinia sit, ubi animi, in suo cuique attributo, quas supra memoravimus, poenas luunt.