Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/58

senatus regisve iussa fundarunt; in utraque commercia, ibi foederibus, heic contractibus agitantur. Si quis privatus ex contractu obligatus sit, vel in legein fecerit, ius cum eo nostrum certís actionum formulis experimur; si quis autem populus in fas committat, vel foedus franget, quodnam conservandi humani iuris aflulget remedium? Bella et arma. Si igitur iuris civilis sacerdotes veram, non simulatam philosophiam profitentur; si respublicae legibus optime constitutae non sunt, nisiquas sapientes fundarunt; si unum XII Tabularum iibellum universis philosophorum bibliothecis Cicero grávissimus pbilosophus anteponit: cum tantum praestet gentium ius civili, quantum uni civitati universum genus humanum; quantum sapientiam rei bellicae, quae est humani iuris prudentia, usui esse ad perfectam gloriam existimabimus? Enimvero, auditores, summum belli ducem hac virtutum corona magis quam conspicua galea cristaque insigniri necesse est: iustitia, ut honestae subsint bello caussae; moderatione, ut noscat et irasci et ignoscere; continentia, ut victis populis non adimat, nisi licentiam iniuriae; clementia, ut servare, quam perdere captos malit: inter milites facilem, inter pacatos innoxium, fide apud hostes gravi. Has summo belli imperatori sapientia ad eximiam belli gloriam animi virtutes confert, eas modo mentis cognoscite. Dialectica iudicii continentem instituet, ne temere in caecas ruat insidias, geometria castrorum metationem, instructionemque ordinum erudiet, aciesque modo in orbem obtundere, modo extenuare, modo quadrare, modo in cuneos disponere prò re nata. Arithmetica ex loco, quem hostes insident, eorum rationem putabit; munimentorum altitudines et itinerum spatia optice eminus speculabitur: architectura arces extruet, loricas obstruet, proferet propugnacula, fossa obducet; ad tormentorum excogitationem, ad mores et ingenia pernoscenda medianica et moralis doctrina conferunt. Rerum gestarum lectio eum affert usum, habeat quid declinet, quid sequatur. Eloquentia ei adiumento est, ut segnes ad praelium excitet, re male gesta perculsos integret, victoria intemperantes coérceat. Quantum denique naturalis scientia conducat, ducum exempla confirmant, qui exercitus a lunae solisve deliquio conterritos, explicata caussa