Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/48

sapientissimi viri expromptam, paratam, obviam bono civium illam esse oportere prudentiam, quam reipublicae periculis didicerunt. Quid, ad hoc exemplum, summa reipublicae cura, sapienti magistratum iudicio, spectatis doctissimorum hominum periculis, singulari studiorum praefecti diligentia et publicis salariis eruditos Tacere honestum sit, vobiscum animis reputate; ac me sinite ad uberrimos eius honestatis fructus explicandos oratione progrediar. Nam sane, si ad vos, viros iam sapientia consummatos orationem haberem, apud quos numquarn discrepat utile a decoro, iam profecto quem fínem vestrorum proposui studiorum, utilissimum comprobassem, hoc ipso quod honestissimum demonstrarim. Sed quando vos hodie primum non sapientiam, sed sapientiae pedisequas, humanas artes et scientias, huc convenisti e limine salutaturi, herciscunda mihi est ac dividenda Socratis querela illa, qua in eos homines utebatur, qui omnium primi hanc humanae societati perniciosissimam invexerunt horum verborum utilis honestique distinctionem et quod natura unum idemque est, falsis opinionibus distraxerunt. Qui error cum in hominum animis profundissimas radices egerit, mira sane vobis mea videretur oratio, si probare contenderem fortium virorum mortes ipsis vita conducibiliores fuisse, et liberalium patrimonia in beneficiis collocata ingenti lucro esse apposita donatoribus. Itaque socraticam sententiam in praesentia divido; et in iis, quae corpore vel totae Constant, ut pecunia, suppellex, praedia, vel ex parte, ut verbera, vulnera, caedes, non liquere libenti animo dixerim. Sed in rebus, quae totae ab animo sunt et intellectu consistunt, quo genere ingenuae artes scientiaeque continentur, affirmare ausim nedum honestatem ullam esse, a qua utilitas secreta ac disiuncta sit, sed nullam earum posse maximas parere utilitates, nisi quae sit directa ad honestatem et ordinata. Nam officia, quae a mentis opibus animique proveniunt, non sunt eiusmodi, ut vita, fundus, aedes, quas qui insumit non utitur,