Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/42

figulus, coquus, sutor, viator, praeco Romanus. Te iactas, philosophe, principia rerum et caussas assecutum. In quo te iactas? In quo animos effers, ubi adversae sectae alius te putat errare? Addiscamus igitur verum studiorum usum, et sciamus vetitam primi parentis curiositatem in nobis esse vera rerum cognitione mulctatam. Hoc disciplinae doctos a vulgo distinguant. Utrique nesciunt: sed vulgus se scire putat, eruditus ignorare se noscat. Ita sapiens in omnibus verat, si omnia cum illa exceptione affirmet: «Aio, ni rectius, aut verisimilius obstet». Ita nunquain falletur, nec unquam fallet; ita nunquam ullam stultorum profert vocem: «Aliter putabam». Igitur literariam societatem omni abacta mala fraude agitemus, authorum virtutes lucro apponamus, cum virtutibus vicia compensemus; conferamus quid in commune de nostro; nec mutua socios nostros fraudemus opera; neve plus profiteamur quam conferimus, contulisse. Vultis novam artem imitandi scriptorum virtutes? amate. Vultis novani rationem vitandi vicia? ne curiosi pervestigetis, et, si quae offendatis, aequi bonique consulite. Vultis evadere doctissimi, aeque et optimi? Conemini esse tales, quales videri velitis. Atque eo pacto societatis literariae ille multo uberrimus ad vos fructus proveniet, animi modestia, nequis supra suum modulum scire putet, et, omni prodigata impostura, candide et syncere vitam vivat.