Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/40

«nostras culpas», ut cum Sallustio dicam, «in negocia transferimus». Non sordescit Homerus, non iacet Demosthenes: nos aliudagimus, aliud simulamus. Nostra eius linguae ignoratio est, qua nescimus quanta sint verborum momenta, quales dictionis elegantiae, quae linguae rotunditas. Dum graeca lingua vigebat, et inter Graecos multum et diu versabantur Romani: Virgilius id unum affectavit, ut Roma suum haberet Homerum; Cicero in eo totus fuit, ut et Latio suus esset Demosthenes: et nos, graeca lingua prorsus extincta, haec et de Homero et Deraosthene iudicia proferamus? De hebraea lingua, quod sit doctioruin et magis ingenuorum iudicium, paucis expediam. De ea unos sacros veterum Tabularum libros habemus: Hebraei grammaticas post annum Christi millesimum excogitarunl; sed quae vel veteribus versionibus vel Massoretharum authoritate vel Rabinorum coniecturis nitantur. Veterum versionum una nobis constat vulgata, quam seculorum Ecclesiae sui semper similis vetustas confirmavit. De reliquis versionibus ex earum antiquissima iudicate. Ea est septuagintaviralis, Ptolomaeo Philadelpho, Aegypti rege, ducentis quinquaginta minimum annis a Babylonicae captivitatis postliminio confecta: qua aetate linguae sanctae usus di utina tot annorum servitute in Aegypto corruptus fuerit, et complurium vocabulorum elegantia et locutionum puritas interciderit, necesse est. Et satis patet ex innumeris lxx interpreturn locis, ubi unam eandemque vocem varie admodum vertunt, ut nec inter se, nec rei, qua de agitur, ullo modo conveniant. Ad haec adde librariorum vel oscitantiam vel linguae ignorationem, haereticorum falsandi artes et temporis denique iniurias. Massorethae puncta vocalia addiderunt, quo tempore recta linguae pronunciati ignota erat. Rabinorum coniecturae, quam sint infirmae, cuique innotescet animadvertenti eos quamlibet vocum vel in una literula similitudinem quamlibet longinquam originem ducere, quasvis ineptas historias narrare, ut suas interpretationes conhrment. Lexica, cum sint inde hausta, quam plurimis laborent viciis necesse est. Neque haec eo dico, quo vos a praeclarissimis utilissimisque eius generis linguarum studiis absterream: enitendum est, ut, quantum