Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/39

corde perspicis? — Nihil magis. —Sum verus? Dixin tam tenuia esse fila, ut omnem obtutum fallant? — Audio. — Sed da te mihi vicissim : inspice cerebrum. et, microscopio seposito, in summo cerebello glandulam, quam pinealem appellamus, observa. Spectastin? Quidni? Viden porro ut tenuissima filamenta in cervices deducuntur? unde nervi omnes per spinalem medullam in universum corpus diramantur. — Video edam. — Quid nunc? Nonne fugit te ratio? — Nihil minus, nam stat alia animo a puero mihi imbuta sententia. — Quid, proli Dei atque hominum fidem, istud est, nisi interdiu solem de coelo tollere? Abigatis, quaeso, istam ab animo pervicaciam: et propriam boni viri ingenuitatem induite. Tandiu in aliqua sententia sistite, quandiu alia verisimilior non commonstretur: non est turpe dediscere, quando non est voluntarium errare. Pervicacia ab electione est, error ab imbecillitate naturae. Neve sitis, quaeso, ex isto contentiosorum hominum numero, quos illa omni societati exitiosa verba delectant: «Ais, nego; negas, aio». Dociles, rogo, sitis in omni vita: et illis verbis potius oblectemini: «Aio quidem; sed fac negem; dum melius mihi modo commonstres». Postremo bona tídes omnem dolum malum excludit, quem, si vere Aquillius difiínivit, «aliud agere, aliud simulare», certe dolo malo facii philologus, qui vix sex menses aut summum annum in graeca vel hebraea lingua exercitatus, iuxta ac Atticae vel Palestinae alumnus illa exclamat: — O si scires hebraee et Isaiae magniloquentiam nosses ! o si graece et Platonis mel degustares! — Deus immortalisi Latinae linguae, a qua pauxillulum deflexam ac mutatam vernaculam loquimur, universum decennium non sat est addiscendae, ut eius venerem et genium assequamur, et Deus scit an quis nostrum sit omnino assecutus. Nam quis nostrum est, qui patavinitatem in Livio, gallicismos in Caesare animadvertat? Et tam brevi linguas a nostrate prorsus alias et omnino inter inortuas sapimus! Versatissimi in graeca latinaque lingua nostrorum temporum authores aiunt Homerum ad Virgilii exemplum collatum sordescere et ineptire, Demosthenein cum Cicerone compositum iacere, frigescere. Ah, auditores. <» H. Vico, opere - i. 3