Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/20

et sublimia phantasiae ope apprehendere student, ad ea vehementer intendunt animum; quo, voluntatis conatu alienati, ea numeris mandant, quae, cum motus ille animi eos, veluti quidam ventus, defecerit, superioris cuiusdam mentis vix sua esse credant. Quamobrem sic existimatote: si animi neque inter cupiditates pravasque affectiones distrahuntur, fieri nullo pacto potest quin, si ad sapientiae studia adiungantur, quicquid unquam eruditionis ab egregiis auctoribus repertum ac traditum fuerit, id brevi universum perceptum et cognitum quam faciliime habeant; sin applicati, nihiLtamen quicquam parumve profecerint, aut iis doctorum copia facta non est, aut bene nata eorum ingenia instituentium vicio perierunt; sin et praeceptorum locus factus sit et recta eorumdem institutio fuerit, neque tamen omnem scientiarum orbem absolverint, eos alio argumento ad scientias ediscendas ductos esse necesse est, et aut utilitate allecti ad hanc, aut iucunditate ad illam, aut splendore ad aliam applicarunt. Sed ea vobis doctorum copia hac aetate felicissima suppetit, ut doctior hac, eruditior contigerit antea nemini. En ut honestissiino ordine collocati assidunt ut vobis praesto sint, et quas disciplinas suininis vigiliis et sudoribus compararunt, eas vobis simplici via, ordinata methodo et bona fide commendare et credere possint. Hi amplissimi magistratus honoribus summis, quos incredibili prudentia sapientiaque gerunt, iis, utpote studioruin suorum praemiis bene partis, ad haec studia vos alliciunt, ut deinde ad rempublicam in partibus vobis credendis accedatis. Hoc ocium, quod nobis Carolus secundus, potentissimus Hispaniarum rex, facit, ad pacis et tranquillitatis fructus capiendos, qui magna ex parte in bisce artibus locati sunt, vos invitat. Universi ordines, dum studiis et otficiis, civitas cuncta, dum onore et laude eruditum quemque virurn prosequitur, vos eruditissimos esse cupit. Scatent omnia ad bonas artes addiscendas exemplis, stimulis omnia abundant, omnia diffluunt incitamenti, copia doctissima suppetit, locus amplissimus datur; vos ad omnem eruditionem facile ac brevi perdiscendam nati et facti estis. Quid igitur reliquum est? Ne nolitis.