Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/177

et per motus obiecta speculari opinantur. Atqui saepe homines cerebro deminuti, et vivere, et moveri, et sentire, et ratione feliciter uti observatum. Sed et in corporis parte, ubi plurimum mucoris, sanguinis minimum, ac proinde crassa tardaque sedere animum verisimile non videtur. Medianica enim in horologio docet rotas, quas spiritus proxime movet, omnium tenuissimas ac mobilissimas esse: et in plantis vitae sedes in semine est, et inde per truncum in ramos, et per stirpem in radices diffunditur. An igitur, quia cor primum omnium in generatione animantis extare, salire, ultimum in morte motu et calore destituí observabant? An quia in corde vitae flammam ardere opinarentur? An quia cum quis deliquio intercipitur, qui cordis morbus est, quem nos Itali vertimus «svenimento di cuore», non solum nervorum, sed etiam sanguinis motum cessare viderent, eum «animo deficere» et «animo male habere» putarent ac dicerent? et in corde principium animae seu vitae, et in eo principium animi seu rationis esse arbitrarentur? An quia sapiens est qui vera cogitat et iusta vult, hinc in affectibus animum, in animo mentem posuerunt, quam proinde mentem animi appellaverunt? Certe fomites omnium animi perturbationum seu affectuum sunt concupiscibilis et irascibilis appetitus: et sanguis concupiscentiae, bilis irae vehiculum esse videtur; utriusque liquoris sedes in praecordiis praecipua. Itaque ab animo pendere mentem putarint, quia ut quisque est animatus ita cogitat, de iisdem enim rebus prò diversis studiis alii aliter sentiunt. Ut tutior cautio sit ad vera meditanda exuere affectus rerum pene dixerim, quam praeiudicia: praeiudicia enim nunquam deleas, manente afTectu ; at, affectu restincto, detrahitur rebus persona, quam iis nos imposuimus, et ultro res ipsae manent.