Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/174

perveniat. A nervis praeterea cordis musculi contrahuntur et dilatantur, qua systole et diastole sanguis perpetuo movetur; unde sanguis suum nervis motum accepto referre debet. Igitur hunc masculum strenuumque per nervos aéris motum, «animum»; effoeminatum et succubum, ut ita dicam, in sanguine, «animam» dixerunt. Cum autem de immortalitate Latini loquebantur, eam «animorum», non «animarum» dicebant. An eius locutionis origo sit, quia eius auctores animi motus liberos et ex nostro arbitrio, motus autem animae non sine corporis, quod corrumpitur, machina gigni animadverterent ; et, quia libere animus movetur, infinitum desiderat, ac proinde immortalitatem. Quae ratio tanti momenti est, ut metaphysici etiam Christiani hominem per arbitrii libertatem a brutis distingui putaverint. Certe Eeclesiae patres hominem immortali animo factum, et propter Deum immortalem factum, hinc praecipue confirmant, quod appetit infinitum.