Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/160

depurare, seu, ut vulgo Scholae loquuntur, «abstrahere». Narri Zenonii nullam scientiam geometria exactius niateriam tractare existimabant, nempe materiam, quam ei meram suppeteret metaphysica, hoc est extensionis virtutem. Neq-j Aristotelis contra Zenonios demonstrationes super punctis metaphysicis tantam apud eius asseclas haberent auctoritatem. nisi Stoicis punctum geometricum signum ad instar metaphysici, et punctum metaphysicum corporis physici virtus esset. Uti nec Pythagoras eiusque asseclae, e quibus ad nos pervenit, apud Platonem, Timaeus, cuni de naturae rebus per numeros disseruerunt, naturam vere ex numeris constare arbitrati sunt: sed mundum, extra quem essent, explicare per mundum, quem intra se continerent, studuerunt. Idem de Zenone eiusque secta iudicium faciendum, qui puncta rerum principia esse existimarunt. Et vero ex omni memoria quatuor philosophorum classes condi possunt. Ahi enim geometrae eximii, qui de principiis physicis per mathesis hypotheses disseruerunt; atque in bis est Pythagoras. Alii geometria bene instructi, metaphysicaeque cultores seduli nulla hypothesi de principiis rerum cogitarunt, et iccirco de naturae rebus metaphysico genere disserunt ; atque in his est Aristoteles. Alii, et geometriae ignari et metaphysicae hostes, simplex corpus extensum in materiae usum adornarunt; et hi in principiorum explanatione gravissime tamquam in limine offendunt, at felicius tamen de peculiaribus naturae phaenomenis cogitarunt ; atque in his est Epicurus. Alii denique corpus quantum et quale principia rerum esse voluerunt: ut ex antiquis, qui terram, aquam, aérem, ignem, vel singula, vel bina, vel cuncta; et ex neotericis chemici. Sed hi nihil quicquam prò dignitate de principiis disserunt; et ex eorum principiis explicationes peculiarium naturae rerum, praeterquam in paucis, quas periculum magis quam consilium obtulit, feliciter succedunt. Zeno, summus metaphysicus, ad geometrarum hypotheses accessit: et, uti Pythagoras per numeros, is per puncta de principiis rerum commentatur. Carthesius vero, maximus ex aequo metaphysicus et geometra, accessit ad Epicurum: et quae in principiis offendit de motu et formatione elementorum,