Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/159

Enimvero Latinis «punctum» et «inomentum» idem significabant: moinentum autem est res, quae movet: et cum punctum, tum momentum iisdem Latinis quid indivisibile dicebatur. An igitur antiqui Italiae sapientes in placitis habuerunt virtutem esse quandam individuam extensionis et motus? et haec doctrina, ab Italia trans mare, uti et aliae multae, in Graeciam traiecta, a Zenone postea interpolata? Etenim de hac individua extensionis ac motus virtute nulli rectius quam Stoici sensisse mihi videntur, qui de ea per hypothesim puncti metaphysici disseruere. Principio enim nullum est dubium quin geometria uti et arithmetica supra reliquas omnes scientias, quas «subalternas» appellant, aut maxime verae sint, aut certe eximiam veri speciem prae se ferant; et vicissim illud adprime verum, quod metaphysica sit omnis veri fons, et unde in alias scientias omnes derivatur. Quisque autem novit geometras suas syntheticas methodos a puncto ordiri, et protinus ad infinitae rei contemplationem progredí crebris illis postulatis suis, ut lineas in immensum producere sibi liceat. Si quis autem quaerat, qua via id verum, aut ea veri species, ex metaphysica in geometriam derivata, nulla sane, quam per malignum aditum puncti. Nam geometria ex metaphysica virtutem extendendi desumpsit; quae, quia virtus est extensi, prior extenso est, scilicet inextensa. Quemadmodum arithmeticus ex metaphysica desumpsit virtutem numeri, nempe unum, quae, quia virtus .est numeri, non est numerus: et quemadmodum unum, quod non est numerus, numerumgignit; ita punctum, quod non est extensum, parit extensionem. Cum enim geometra punctum definit id esse, cuius nulla pars est, ea definitio nominis est; quia nulla substernitur res, quae partes non habeat, et tamen mente vel stylo designes. Quemadmodum unius definitio apud arithmeticum nominis quoque est; quia ii praestituunt unum multiplicabile, quod re ipsa unum non est. At Zenonii eam puncti definitionem rei existimant, quantum sit punctum instar ad quod de indivisibili extensionis motusque virtute mens humana cogitare possit. Quare falso illud vulgo putant, geometriam suum subiectum a materia