Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/155

CAPUT III

De caussis

Latinis «caussa» et «negocium» idem — Cur «effectus» dictum quod a caussa oritur — Probare per caussas efficere est — Effectus est veruni quod cura facto convertitur — Caussarum genera— «Probare a caussis» est dementa rei colligere — Arithmetica et geometria vere probant a caussis — Physica a caussis probari non possunt — Quodvis finituin infinita virtute gignitur — Sapientes Christiani in quavis re minima infinitam Dei virtutem agnoscunt — Impia pietas est velie Deum probare per caussas — Metaphysici veri claritas eadem ac lucis—Eius rei appositissima similitudo. Latini «caussam» cuni «negocio», seu operatione, confundunt; et quod ex caussa nascitur, «effectum» dicunt. Haec autem cum iis, quae de vero et facto disseruiinus, conspirare videntur; nam, si id verum est quod factum, probare per caussas idem est ac efficere; et ita caussa et negocium idem erit, nempe operatio; et idem factum et verum, nempe effectus. Caussae autem spectantur praecipuae in naturalibus materia et forma, uti in moralibus finis, in metaphysica author. Itaque verisimile est antiquos Italiae philosophos opinatos eum probare a caussis, qui materiam, sive dementa rei incondita digerat, et disiecta componat in unum; ex quo ordine et compositione elementorum certa rei forma extet, quae peculiarem naturam in materiam inducat. Quae si vera sunt, arithmetica et geometria, quae vulgo non putantur a caussis probare, eae a caussis vere demonstrant. Et ideo a caussis demonstrant, quia mens humana continet