Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/150

Et quidem si verum antiquis Italiae philosophis idem quod factum; genera rerum, non universalia Scholarum, sed formas fuisse necesse est. Formas autem intelligo metaphysicas, quae a physicis ita diversae sunt, ut forma plastae a forma seminis. Plastae enim forma, dum ad eam quid formatur, manet idem, et semper formato perfectior; forma seminis, dum quotidie se explicat, demutatur ac perficitur magis; ita ut formae physicae sint ex formis metaphysicis formatae. Et quod non amplitudine, sed perfectione genera infinita existimanda, id utrorum utilitate collata diiudicare facile sit. Nani geometria, quae synthetica methodo traditur, nempe per formas, ideo tum opere, tum opera certissima est, quia, a minimis in infinitum per sua postulata procedens, docet modum componendi dementa, ex quibus vera formantur, quae demonstrat; et ideo modum componendi dementa docet, quia homo intra se habet dementa, quae docet. At ob id ipsum analysis, quamquam certuni suum det opus, opera tamen incerta est ; quia ab infinito rem repetit, et inde descendit ad minima; atqui in infinito reperire omnia datur; at qua via reperire possis non datur. Artes autem certius diriguntur ad finem, quem sibi liabent propositum, quae docent genera seu modos, quibus res fiunt, ut pictura, sculptura, plastica, architectura; quam quae non docent, ut omnes coniecturales, in qua classe sunt oratoria, politica, medicina: et illae ideo docent, quia obversantur circa prototypos, quos mens Humana intra se continet; hae non docent, quia homo nullam formam rerum, quas coniicit, intra se habet. Et quia formae individuae sunt, nani linea longa, seu lata, seu profunda una plus minusve deformat faciem, ut nescias eandem esse; bine fit quod scientiae artesve quanto plus supra genera, non Platonica, sed Aristotelaea insurgunt, magis confundunt formas, et quanto magis magnificae evadunt, tanto minus utiles fiunt. Quo nomine Aristotelis physica hodie male audit, quod nimis sit universalis: quando contra genus humanum innumeris novis veris ditarunt ignis et machina, instrumenta, quibus utitur recens physica, rerum,