Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/15

Max. similitudinem, accommodate et apposite explicari non possiti Agnovistis similitudinem animi, agnovistis naturato. Est enitn divina quaedam vis cogitandi, cuius quanta est. Deus immortalis, velocitasi quam celeres motus ac piane ignei! quam varia, diversa et multiplicia munia! quanta dexteritas et solertia! Atque utinam adeo densum et multiplex orationis genus mea mihi Minerva effinxisset, ut animi virtutes, quemadmodum vos cogitatione, ita ego verbis assequi possenti Digitum itaque ad eas duntaxat intendam: vos de iisdem quam maximae sint iudicatote. Principio quid illud, quod uno eodemque temporis momento res dissimillimas per sensus, veluti nuncios, comprehendimus; atque, in unoquoque earum genere acerrimus iudex, animus discrimina animadvertit tot tamque varia, ut, quo plura internoscat, eo minora referre valeat? Nani quae usquam fíoruit lingua, cui tanta esset verborum copia, ut singulos colores propriis verbis donarit? sapores omnes sua quemque nota distinxerit? non odores omnes paucis, iisque alienis vocabulis designarit? Vis vero illa rerum imagines conformandi, quae dicitur «phantasia», dum novas formas gignit et procreat, divinitatem profecto originis asserit et confirmat. Hacc finxit maiorum minorumque gentium deos; haec finxit heroas; haec rerum formas modo vertit, modo componit, modo secernit; haec res maxime remotissimas ob oculos ponit, dissitas complectitur, inaccessas superat, abstrusas aperit, per invias viam munit. At quanta et quam incredibili velocitate? Dixerim Magellanicant terrain, iam peragrastis; protulerim Novam Zentblam, iant accessistis; commemorarim Oceanum, iam tranastis; coelum nominarim, iam, ut cum poeta loquar, «tnoenia mundi» excessistis. Et solis itinera miramur adhuc, ad quae conficienda quatuor supra viginti horarum spacium insumit; et sunt tamen gentes, quae cum eo menstruas noctes expostulent et querantur! Sed haec minora, quae de divina mentis humanae vi dici possunt. Etenim facultas illa percipiendi quam aerisi illa componendi secernendique quam solersi ratiocinandi illa quam velox! Dunt tralacionem, quam tantopere commendat Aristoteles, profero, et vini pateram «Bacchi clypeum» appello, quot et quam