Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/14

sapientissimum hoc effatum eo potius respicere, ut homines, quorum divina ingenia verecundia humi affligit, diffidentia sui premit, magnarum rerum desperatio conterit, ad grandia quaeque et sublimia, quibus pares sunt et sufficiunt, excitentur et erigantur. Temet igitur nosce, adolescens, ad sapientiam factus ut sapientiam assequaris. At inquies: — Magnus ingenii conatus est revocare mentem a sensibus, et a consuetudine cogitationem abducere. — Esto: at vero magnorutn conatuum magni aeque solent esse profectus. Tute igitur collige et temet nosce; nosce animum tuum; et quam egregium, quam eximium, quam praestantem agnoveris, nisi tute tibi imponas, fateare. At mentis acies, quae omnia invisit, se ipsam intuens hebescit. Vel hoc ipso agnoscis animi tui divinitatem, eumque Dei Opt. Max. simulacrum esse animadvertis. Ut enim Deus per ea, quae facta sunt atque hac rerum universitate continentur, cognoscitur; ita et animus per rationem, qua praestat, per sagacitatem et motum, per memoriam et ingenium divinus esse percipitur. Expressissimum Dei simulacrum est animus. Ut enim Deus in mundo, ita animus in corpore est. Deus per mundi dementa, animus per membra corporis humani perfusus; uterque omni concretione secreti omnique corpore meri purique agunt. Et Deus in mundo, et in corpore animus ubique adest, nec usquam comprehenditur: Deus enim in aethere movet sidera, in aere intorquet fulmina, in mari procellas ciet, in terra denique cuncta gignit; nec coelum, nec mare, nec tellus Dei circumscriptae sunt sedes: mens fiumana in aure audit, in oculo videt, in stomacho irascitur, ridet in liene, in corde sapit, in cerebro intelligit, nec in ulla corporis parte habet finitum larem. Deus complectitur et regit omnia, et extra Deum nihil: animus, ut cum Sallustio loquar, «rector humani generis, ipse agit atque habet cuncta, neque ipse habetur». Deus semper actuosus: semper operosus animus. Mundus vivit quia Deus est; si mundus pereat, etiam Deus erit: corpus sentit quia viget animus ; si corpus occidat, animus tamen est immortalis. Tandem Deus naturae artifex: animus artium, fas sit dicere, deus. O animi praestantiam singularem, quae, nisi per Dei Opt.