Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/123

cursu. saltu, pugilati!, pali iactu, disci pilaeque ludo, natatione et balneis robusti agilesque fierent; nec ullam, quibus animos excolerent firmarentque instituere cogitarunt? Si de Graecis sermo sit, id in caussa fuit, quia unus philosophus absolutissitna studiorum universitas erat. Graeci namque sua utebantur lingua, etea sane, quae propagines tam beatas habebat, ut non solum ad omnia in medio civilis vitae posita, sed abditissima scientiarum et artium elegantissimis vocabulis signifícanda aequa venere et lelicitate perducerent. Leges autem ipsi magis aliis nationibus dono dare, quam ullas peregre accipere. Quibus rebus tantum ceteris se gentibus praestare existimabant, ut illa fastus piena interrogatione uterentur: — Graecus es, an barbarus? — quasi omnium orbis terrarum gentium ipsi diinidiam et meliorem partem valerent Cumque haec ita essent, et praeterea unam philosophiam, omnium scientiarum et artium parentela, obstetricem, alumnam excolerent, et de ea, non tam aliorum authoritatibus, quam ipsis rerum argumentis dissererent : commode unusquisque philosophus res divinas atque humanas omnes sibi subiiciebat, atque ab eo uno auditores, quicquid in republica sciri oportebat, perdiscebant. Romani autem, quamquam lingua praediti, quae externas haberet origines, eas tamen tam superbe fastidiebant, ut vocabulorum, . . . quae graeeo fonte cadunt, parce detorta, quasvis leves, falsas, ineptas, quam externas historias narrare mallent. Et quamquam leges bona ex parte a Graecis accepissent, quia tamen ad suae reipublicae formam sapientissime accommodarunt, eo pacto proprias effecerunt. Effectu itaque Romani, quod ad linguam et leges attinet, Graecis exaequabantur. Sed hoc Graecis minus universitatibus egebant, quia in una iui isprudentia sapientiam, ut diximus, collocarunt, eamque ipsam usu reipublicae edocebantur, et patricii, ut potentiae arcanum, occultabant. Quare tantum abest, ut Romanis alla studiorum universitate opus esset, ut nullam prorsus fundari interesset. At, verso in principatum statu, quia Romanorum