Pagina:Vico, Giambattista – Le orazioni inaugurali, il De Italorum sapientia e le polemiche, 1914 – BEIC 1965567.djvu/117

monarchica optime iurisprudentem tenere oportet. Deinde omnia prò regni natura ad civilem ordinare aequitatem, quae Italis

  • giusta ragione di Stato * appellatur, et unis rerumpublicarum prudentibus gnara: quae et ipsa aequitas naturalis, et

quidem amplior est, utpote quam non privata utilitas, sed commune bonum suadeat: sed, quia id nec praesens nec peculiare est, vulgus, qui non videt nisi ante pedes posita, et particularium duntaxat intelligens, ignorat. Ad haec statuat ea aequitatis civilis consilia optima esse, quae aequitatem naturalem quoque prae se ferant; his illa proxima, quae etsi, uti a Iustiniano usucapio dicitur, «impia praesidia» videantur, tamen privato damno utilitatem publicam longe afferant ampliorem; postrema esse quae et civibus bono sint, ncque reipublicae obsint. Nani quae civibus prosunt, rei publicae nocent, aequitatis naturalis, non civilis consilia sunt; quae vero et cives, et rempublicam damno afficiunt, non consilia principatus, sed «dominationis flagitia» dicuntur, quibus mali principes ius fasque proculcant, et prius regnum, tandem seipsos perdunt. Denique principatus Romani originem, stabilimen, formam, auctum, statum, interitum* contempletur, et ea omnia cum nostri temporis regno componat, ut, an eaedem publicae utilitates consequantur, dispiciat. Tum quamque definitionem ad regni vini et naturam referat; et cuiusque Romani iuris publicam aliquam caussam, quae necessario omnibus subest, vestiget; et quae iura privata ex caussa condita sunt, quae nostro regno prosit, producati quae non obsit, permittat; quae noceat, coarctet. Quid est iustitia? constans communis utilitatis cura. Quid iurisprudentia? optimi regni notitia. Quid ius? ars tuendae publicae utilitatis. Quid ius sive iustum? utile. Quid ius naturale? utile cuiusque. Quid ius gentium? utile nationum. Quid ius civile? utile civitatis. Qui fontes iuris? et cur ius naturae natum? ut homo quoquo modo vivat. Cur ius gentium introductum? ut homo tuto et facile vivat. Cur ius civile constitutum? ut homo feliciter beateque vivat. Quae summa lex, quam semper in aliis interpretandis sequi debemus? regni amplitudo, principis salus, gloria utriusque.