Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/76

660 notae in librum alterum

134.

(pag. 543. n. 3).

Et pro triplici hac aetate, quam aegyptii statuerant, deorum, heroum, hominum, triplicem quoque linguam divinam, heroicam, vulgarem, in terris fuisse tradidere, ut superius in notis De lingua divina1.


135.

(pag. 543, n. 4).

[1] Sed, temporis obscuri universi veluti breviaria, unum latinis felicissime conservavit ipsa vox «paterfamilias», qua continentur patria potestas et clientelae, quae plurativo numero «patres»: cui ex adverso respondet «plebs», quum significat respublicas fuisse optimatium. Alia extant apud Homerum duo [Il., II, 101 sqq.; XVIII, 483 sqq.].

Sceptri Agamemnonis mythologia.

[2] Alterum elegantissimum: Agamemnonis sceptrum. Id fabricarat Vulcanus, plebeiorum character: quia plebei regna crearunt heroibus. Vulcanus dederat Iovi, qui est regum character: quia prima gentium regna fuere divina. Iupiter Mercurio tradiderat, qui legatorum, sive legislatorum, character est: nam prima lege agraria clientelae ortae, quibus prima merx operis in terris statuta, victus diurnus, a qua merce, ut alibi, «Mercurius» appellatus. Mercurius porro Pelopi restituit: quia lege agraria secunda regna optimatium, sive humana, fundata sunt. Inde, perpetua regum successione, Pelopes Thyesti, Thyestes Atreo, Atreus Agamemnoni tradidere.

Clypei Achillis mythologia.

[3] Alterum exactissimum est: Achillis clypeus. In quo descripta principio caelum, mare, sol, luna, sydera, nempe mundi creatio; deinde duae urbes. In quarum priore sunt

  1. Cfr. Dissertationes, XII, § 3 [Ed.].