Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/75


notae in lubrum alterum 659

131.

(pag. 534. n. I).

Primi de fundis contractus, praecaria et census —
Prima «immunitas» — «Census» pro «patrimonio».

Quo argumento coniiciebamus «precium» a monosyllabo «praes» deductum, quanquam primae syllabae quantitate mutata, ut quamplurimis vocibus derivatis evenit. Sed postea comperi a monosyllabo «prex» provenire — unde «precor» et «precarius», ex quo est precaria possessio, — quod prima precia fuerint clientum preces, quibus referebant ab inclytis praedia colenda: uti, barbarie recurrente, precariae inter primos contractuum fuere (quod et de censibus quoque hoc libro observavimus). Ita ut statuendum sit: principio patres agros, quos ipsi sibi iure optimo, hoc est omni iure immunes, habebant, quae forsan prima «immunitas» fuit, dedisse plebeis sub privato cuiusque patris censu — quo tempore, primo et proprie, «census» pro «patrimonio» dictus est; — deinde quos agros patres iure optimo habebant sibi, Servium Tullium censui publico subiecisse.


132.

(pag. 540, n. 3).

Divinae Providentiae argumentum.

Queis addo pulcherrimum Taciti locum in Vita Agricolae [cap. 21], qui, ut cicuraret britannos, ingeniis ferocissimos, curavit principum filios «liberalibus artibus erudiri». Quae apud imperitos «humanitas» vocabatur, cum pars servitutis esset: quod divina providentia sic convertebat, ut per eas servitutis artes humanitas in efferas gentes proferretur.


133.

(pag. 542, n. 2).

De aurea aetate vide plura superius in Notis[1].

  1. Cfr. Dissertationes, X [Ed.].