Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/42

626 notae in librum alterum

32.

(pag. 386, n. 3).

Et graeci IjiwSryv dixerunt, quam «incantationem» latini ab eadem «cantus» origine.


33.

(pag. 388, n. 1).

Philosophiae et philologiae dissidium unde ortum?

[1] Heic observes haec duo:

[2] I. Quod scriptura vulgaris, a mathesi occoepta, in philosophorum metaphysicam homines perduxit.

[3] II. Quod, uti lingua heroica prius heroes ab hominibus diviserat, ita postea lingua vulgaris divisit philologos a philosophis. Cuius secundae observationis ea ratio est, quod, cum lingua vulgi, quia communis, rerum naturas et proprietates non significabat, philosophi in naturis rerum, philologi in originibus verborum investigandis divisi sunt; et ita philosophia ac philologia, quae ab heroica lingua geminae ortae erant, lingua vulgari distractae.


34.

(pag. 395, n. 1).

Vide notam De primis coloniis1.


35.

(pag. 395. n. 2).

Vide notam De primarum vocum alienatione2.




  1. Cfr. Dissertationes, VII [Ed.].
  2. Cfr. Dissertationes, IV, sez. IV [Ed.].