Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/38

622 notae in librum alterum

23.

(pag. 374, n. 1).

POESEOS HISTORIA

Primum heroica — Deinde tragoedia, cum comoedia antiqua — Demum comoedia nova et bucolica, quatenus comoediae novae pars est — Einguae heroicae demonstratio — Iambus tradux heroici versus in solutam orationem.

Sed enim, si haec et ratione et auctoritate severius expendamus, pro hoc temporum ordine heroicam, dramaticam et bucolicain natas inveniemus. Nani Homerus certe omnibus tragicis prior, quia poesis heroica una imitatione constat, nempe narratione rerum gestarum et relatu orationum quas fuderunt heroes; atque adeo eadem una imitatione qua constat historia, ex qua antiqua possessione historici etiamnum usurpant verba quae Cicero appellat «prope poetarum». At tragoedia et antiqua comoedia, quae veras introducebant personas et novae comoediae tempore, dubio procul, praeeunt, Constant imitatione duplici, quod solertioris est mentis, nempe narratione rerum gestarum, et quod personas fingit viventes et praesentes, quae eas gerunt. Nova autem comoedia et bucolica, quatenus pastores loquentes inducit, constat imitatione triplici, quod est summi ingenii specimen, nam fingit primum res, deinde personas, tertio utrasque praesentes et loquentes facit. Unde comoedia nova et bucolica sunt novissima dramaticae poeseos genera: nam, quatenus exametro versu primi pastores suos animi affectus recta significarunt, concedo philologis bucolicam heroica, quantum ad numeruin, fuisse priorem. Ad hoc et illud accedat: quod, si tragoediae initia rudissima, qualia ab Horatio in Arte narrantur, advertas, conficias inde Homeri magniloquentiam, non ex arte natam, sed ex heroicae etiamtum florentis aetatis natura, et quae in eo rudia sunt — sunt enim innumera — desinas demirari. Praeterea tragoedia et comoedia versibus iambis conceptae sunt, qui versus ad solutam numeris orationem accedit, ita ut graecis inter