![]() |
Questa pagina è ancora da trascrivere o è incompleta. | ![]() |
notae in lubrum alterum | 619 |
12.
(pag. 333. n. 1).
Quam rationem graviter exornat Hermannus Vulteius in Commentario ad «Institutíones», III, 15 (Quibus modis re contrahitur obligatio), principio.
13*.
(pag. 334, n. 1).
Atque haec est quam Cicero [De officiis, I, 32] definit «bonitatem naturae».
14.
(pag. 341, n. 1).
Poëtae heroes primi rerum profanarum historici.
Cuius auctores historiae poetae heroes fuere. Cuius antiquitatis apud Homerum extant vestigia duo in Odyssea: alterum ubi Alcinous Ulyssi, postquam suos errores exposuit, dicit eum uti musicum, sive poetam, suam historiam enarrasse; alterum ubi Eumaeus, Ulyssis subulcus, refert Penelopi erronem (Ulyssem, nempe, fictum pauperem senem) suorum historiam malorum sibi uti cantorem, sive poetam, descripsisse [Od., XVII, 518].
15*.
(pag. 350, n. 2).
Adde: Chamidae autem ex vicinitate chaldaeorum — phoenices, nempe, et aegyptii — mature culti.
16*.
(pag. 358, n. 1).
Quae vix post immensa temporum intervalla inter acutissimos et humanissimos graecos agnovere philosophi.