Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/27


notae in librum priorem 611

39*.

(pag. 245, n. 4).

Nisi potius sciens, ut seduli adulatores solent: religiosum iuris videri, quo maiori fide et gravius assentaretur Augusto1.


40.

(pag. 251, n. 4).

Namque ius, virtute fundatum, virtute quoque ab libero populo imperiique domino obtinendum, neque luxuria, avaritia, ambitu, unde discordiae civiles ortae et inde servitus nata, perdendum erat.


41.

(pag. 252, n. 1).

Contra autem Graecia ob insignem humanitatem et praeclares ingenii artes et disciplinas a consule Flaminino2 victore prorsus libera asserta est, et graecis rebuspublicis ius optimum, quale ante habuerunt, integrum relictum.


42.

(pag. 254. n. 3)3.

Apposite ad hanc rem vide in Notis4 libri secundi, pag. 540, pulcherrimum Taciti locum in Vita Agricolae.



  1. Nell’esemplare inviato al principe Eugenio quest’annotazione è apposta dopo le parole «Capito iuris antiqui acer custos» (p. 245, v. 23) e redatta cosí: «Quo facilius Augusto suam assentationem probaret: quod vitium in eo Tacitus [Ann. t III, 75] notat» [Ed.].
  2. Testo: «Flaminio» [Ed.].
  3. Da correggere ivi: «Vide Notas, 42».
  4. Cfr. piú giú, p. 659, nota 132 [Ed.].