Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/24

608 notae in librum priorem

32.

(pag. 187, n. 1).

De iuris scientia sacra, si ve arcana, romanorum.

Qui mos heroicus ad Ciceronem usque perdurabat, qui, in oratione Pro domo [1], divinitus institutum dicit ut pontifices et deorum immortalium religionibus praeessent et humana iura interpretarentur. Et, libro II De legibus [19], Quintus Mucius1 Scaevola sese ex patre Publio audisse refert quod nemo pontifex bonus esset nisi qui idem ius civile probe cognosceret. Et libro primo De oratore [45], sub Marci Crassi persona: «Iam vero ipsa per se (iurisprudentia) quantum afferat iis, qui [ei] praesunt, honoris, gratiae, dignitatis, quis ignorat? Itaque, ut, apud graecos, infimi homines, mercedula adducti, ministros se praebent in iudiciis oratoribus, ii qui apud illos JtQaypatixoi vocantur, sic in nostra civitate, contra, amplissimus quisque et clarissimus vir, ut ille qui propter hanc iuris civilis scientiam sic appellatus a summo poeta est:

Egregie cordatus homo, Catus Aeliu’ Sextus,

multique praeterea». Ex quibus locis apertissime conficitur etiam Ciceronis aetate iurisconsultos nonnisi fuisse patricios.


33.

(pag. 188, n. 1).

Patriciatus dignitas unde dicta?

Nisi Pomponius intelligat principis consiliarium, quod eius aetate consiliarii principis appellarentur «patricii», inde quod senatores in republica libera patres populi romani fuere, sub principatu fuere patricii seu patres principis. Quae ratio

  1. Testo: «Marcus» [Ed.].