Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/17


notae in librum priorem 601

7.

(pag. 78, n. 2).

Et si puerorum tutelam natura non tam diligenter quam brutorum gerere videatur, qui ut plurimum noxia amant et praecipitibus delectantur; id tamen supplet vita sociali, ad quam homines fecerat, ut supra demonstratum, nam ea aetate a parentibus reguntur. Itaque id ipsum probat hominis socialem naturam, ut educatio, quae in brutis lactando, in hominibus iusta rationis aetate terminetur.

7 bis*1.

(cfr. cap. LXXVII,; 4: pag. 81, v. 7).

[Quare prima naturae, si libere exerceantur, sunt mera facta; si iniuria prohibeantur, fiunt conatus, unde existunt iura; si prohibeantur ratione vel lege, fiunt conatus unde existunt virtutes, illinc philosophicae, hinc civiles.]

8.

(pag. 86, n. 4).

Idea huius operis. Hactenus ratione descripsimus generis humani rempublicam eiusque formam, ordines, societates, negotia, leges, peccata, poenas, et scientiam in ea tractandi iuris universi exposuimus. Deinceps, ut haec magna generis humani civitas, ab suis usque primis humanitatis originibus, divina providentia moderante, moribus gentium ac proinde auctoritate fundata, ad hanc ipsam rempublicam universam, quam modo quodam metaphysico, sive in idea, qua licuit, optima, designavimus, per varia utilitatum et necessitatum humanarum


  1. Queste e le altre note qui inserite tra parentesi quadre si trovano beasi nelle aggiunte mss. all’esemplare inviato al principe Eugenio di Savoia, ma né vennero poi rifuse nel testo a stampa delle Notae, né, conseguentemente, il Vico rimandò a esse nelle postille marginali dell’esemplare postillato della Biblioteca Nazionale di Napoli [Ed.].