Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/168

752 dissertatio tertiadecima

XIX1

POETICA GEOGRAPHICA

Principia.

[41] Et hic canon sit ad geographiam poeticam enarrandam: graeca urbium ac regionum nomina, per orbem terrarum sparsa, in Graecia principio nata; deinde, ob locorum vel situimi similitudinem, ad externos prolata esse, ut quamplurimus exemplis in bis libris et Notis, singillatim De primarum vocum alienatione2, late disseruimus.

Prima Samus, ulyssica, ex qua Homerus et Pvthagoras.

[42] Ut prima Samus fuerit ulyssica, quae et «Same» Straboni3 et communiter «Cephalenia * dieta, Ionii maris insula Achaiae adiacens; quae Samus cum Ithaca et Dulichio in Ulyssis ditione fuerat, cum ex tribus insulis Penelopes proci fuisse ab Homero narrentur4. Atque inde Homerum et Pythagoram supra, in his Notis5, ortos esse gravissimi argumentis confecimus.

Samus secunda, asiatica — Prima Ionia — Primum Ionium mare —
Samus italica.

[43] Deinde, graecis coloniis in Asiani Minorem deductis, ex simili situ, quo Samus ulyssica erat occidua Graeciae, insula occidua Asiae «Samus» dieta, quae celeberrima posteris mansit; et Ionia, regio occiduae Asiae maritima, ab prima Ionia, quae fuerit occidua Graeciae maritimae ora; unde «Ionium mare» dictum mansit quod occiduam Graeciam alluit, a quo mari appellata «Ionia» tractus Magnae Graeciae circa Crotonem urbem. Nisi si ita dieta sit ab Samo italica, Cala-

  1. Testo: «XXI» [Ed.].
  2. Dissertationes, IV, sect. IV (p. 683 sgg.) [Ed.].
  3. X, 2, 10 [Ed.].
  4. Od., I, 245-6 [Ed.].
  5. Cfr. Dissertationes, IV, sect. III, capov. 18 (pp. 681-82) [Ed.].