Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/138

722 dissertatio nona

comitati, vesperi domum reduxerant, coena donabanturnota, primo clientum obsequio in hunc comitatus luxum et primis eorumdem operis in hunc cultum translatis, in summa romanae gentis magnificentia. Atque haec omnia ab ea prima clientelarum origine, quod inclyti receptis agros assignarunt, in quibus colendis de inclytorum substantia vitam sustentarent, quam salvam cupiverant. Nisi si vocabulum «rex» natum sit, in hoc rerum articulo, a «regendo», seu sustentando: deinde «rex ordinis» dictus qui in turbis cum plebibus sua ferocia ordinem sustentarunt.

[3] Hinc sequentia conficiuntur.

I

Primi pastores gentibus «reges».

[4] Reges, uti apud Homerum passim, pastores populorum primo et proprie hos inclytos dictos esse, quod errones pascerent: deinde metaphoriccòs dictos pastores gregum, qui vere non pascunt, sed ducunt greges.

II

Cur «rex» et «heros» idem?

[5] Atque hoc illud esse apud Homerum: in quaque civitate quot heroes, tot reges, singillatim in Ithaca procos, in Phoeacia tredecim reges, tertiumdecimum Alcinoumnota.

III

Primi «greges hominum» — Unde «greges operarum»?
«histrionum»? «servorum»? — «Segregare» quid proprie?

[6] Et quando primi in terris fuere pastores hominum, necesse quoque est prius fuisse hominum, deinde pecudum greges: qui greges exinde mansere dicti operarum et histrionum maxime, ut ex comoediis habetur, et greges servorum,

1

2

  1. Marziale, II, 68; III, 46; Giovenale, V, 19 sgg.; Columella, De re rustica, praef., 9 e 12, etc. [Ed.].
  2. Od., VIII, 390-1 [Ed.].