Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/137

IX

[DE PRIMIS REGIBUS]

(pag. 463, n. 2).

Cur dii dicti «patres»? — Cur inclyti dicti «dii»? —
Cur inclyti dicti «reges»?

[1] Quae appellatici [«patres»] antea a patribus translata fuerat ad deos, ut his in Notis superius1, ex eadem rationis similitudine. Prius deos dixere «patres», quia iis nulla erat in terris persona patribus dignior; deinde, quia nihil usquam diis dignius intellexerunt, inclytos, erronum servatores, appellavere «deos»; sicut postea, regnis heroicis constitutis, quia super regem heroici ordinis nihil in terris dignius intelligebant, clientes suos inclytos appellavere «reges». Cuius antiquitatis bellissimum extat vestigium in Achillis clypeo apud Homerum2, ubi paterfamilias messoribus bovem comedendum dari iubet, qui cum sceptro describitur et «rex» diserte appellatur.

Qui «reges» parasitis graecis? — Cur patroni romani
clientibus «reges»? — Unde «rex» dictus?

[2] Unde fortasse niansit graecis quod parasiti eos qui sibi darent coenam «reges» appellarent, ut ex comoediis habetur, et romanis, apud quos clientes suos patronos, mane salutantes, «reges» appellabant, a quibus postquam in forum

  1. Cfr. Dissertationes, VIII, § 13 [Ed.].
  2. Il., XVIII, 483 sgg. [Ed.].