Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. III, 1936 – BEIC 1961890.djvu/133


de natura heroica 717

Inter asianos iamdiu corrupti.

[10] Inter asianos autem hunc ipsum heroicum morem multo ante resolutum testatur Homerus, quum narrat Priamum ex Laothoe, uxore alia, Lycaonem et Polydorum suscepisse aequo cum ex Hecuba natis iure1— quam iustam uxorem conficiunt interpretes eo quod, Altae, lelegum regis, filia, aliata dote ad Priamum ducta est; — et Othryoneum externum venisse militatum ad Troiam sub conditione Cassandrae sibi a Priamo uxoris dandae2; et Paridem Helenam iustam domi habuisse uxorem.

Quin et inter ipsos graecos Homeri tempore.

[11] Sed et inter ipsos graecos eundem heroicum morem iamdiu corruptum satis aperte docent «nothi», apud Homerum eadem cura educati qua liberi, ut Pedaeus Antenoris3, et ex parte aliqua participes paternae hereditatis4.

Sparta moris heroici maxima cultrix.

[12] At hercule apud lacedaemonios, quorum mores uno ore philologi antiquae Graeciae maxime conformes agnoscunt, Megapenthes et Nicostratus a regno Spartae, quod pater possederai Menelaus, quia non ex iustis nuptiis suscepti, ab Oreste exclusi sunt, ut tradit Pausanias Corinthiacis5; quod regnum procul dubio poeticum sive optimatium fuit, cui in his libris et Notis romanura summe conforme esse demonstravimus.

Natura heroica quae putata? — Ut heroes Iovis filii?

[13] His Iovis auspiciis, quibus heroes nuptias celebrabant, natura heroica continebatur. Nam qui ex iis nuptiis nati erant, rati se ex Iovis mente, seu voluntate, genitos, quae per auspicia in suorum parentum nuptiis significata erat; et

  1. Il., XXII, 46 sgg. [Ed.].
  2. Il..XIII, 363 sgg. [Ed.].
  3. Il., v, [69 sgg.].
  4. Od., XIV, [199 Sgg.].
  5. Il., 18, 6 [Ed.].