Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/96

354 pars posterior - caput ix

nam in Nimbrodo memorat: quia saltem ducentos procurrere annos necesse fuit ut Semi1 posteritas impietate in hanc ferinam vitam et inde cultu humano in gentem abiret.

Cur in Oriente mature cessere?

[33] Postea gigantes in Oriente cessere, quia, civili cultu introducto, et matres coepere lavare filios pueros, et patrum ac magistrorum incessit metus, et multo magis falsarum religionum terribilis superstitio.

Cur non nati inter vere pios?

[34] Non nati gigantes inter Semi posteros vere pios, quia ex cultu antediluviano matres lavabant pueros, et pueri sub patrum imperio et disciplina adolescebant.

Cur Germani corporibus vasti?

[35] Apud Germanos perdurarunt gigantes, quia ex ferino cultu, uti nefarios concubitus reliquerant, ita hunc educandorum libertini morem retinuere.

Cur nefarii concubitus inter persas?

[36] Nefarii concubitus inter assyrios, ac proinde inter persas, ex eo ferino cultu servati; sed gigantes cessere, quia iis magia cito civiles artes restituit. Atque haec de gigantibus, hactenus in fabulis habita, quae cum sacra historia non bene conveniebant, dehinc scientiae philologicae, non vanae eruditioni, subserviant.

Fulmen occiduorum perculit impietatem.

[37J Sed illud hoc loci proprium ambigere est: cur occidentales sero in religiones concesserint, si fulmine ab impietate concesserint?

  1. Cosí corr., nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms., «Chami» [Ed.].