Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/91


de gigantibus 349

Humanitas uni religioni omnis accepto referenda.

[16] Quod, vicinus Chamo, Semus inter suos posteros veramDei creatoris religionem, verae religionis cultu innocentiam, innocentia humanam societatem, societate linguam usque ad Babylonis confusionem servarit, ac proinde artium antediluvianae humanitatis memoriam custodivit, quanquam, hominum raritate, principio solam pecuariam et rusticam exercuerit. Hinc, ad idolatriam et Semi posteris declinantibus, primi gentium sapientes chaldaei; et Chami posteritas in Phoenicia ob chaldaeorum, et aegyptii ob phoenicum vicinitatem, mature interiores disciplinas invenire potuerunt. Sed Iapeti soboles in Orphei feras et Amphionis saxa commutata diu vixit, cum Iaphet a semitidis satis longe abscessisset: quare, ut ipse veram, ita eius posteritas omnem exuit religionem et, religione exuta, humanitatem.

Ut homines in Orphei feras conversi? et per ingentem terrae
silvam effusi?

[17] Etenim per hanc ingentem terrarum silvam tam chamitidas quam iaphetidas hac ratione in solitudinem distractos esse necesse est: quod saepe viri a foeminis, foeminae a viris, pueri filii a matribus, matres a filiis pueris ut feras effugerent, dividerentur; et ita sensim minores a maioribus rudiores, ferarum metu relicti vel abacti, sic dispalati solique, prius omnem religionem, deinde omnem linguam, tandem omnem humanitatem exurdaverint, et in brutam licentiam ac errorem ferinum abierint. Quo rerum statu mille annos durante, si quis recte rationem putet, quanquam quamplurimi aut a feris enecti, aut fame per hyemes, siti per aestates deperierint, tamen incolumes, vel ut feras evaderent, vel ut pabula aut fontes quaererent, in Scythiam, Aethiopiam, Occidentem plagam Indiasque, praevalido nixu, per invia et confragosa acti temeraria, forte penetrarint.