Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/87

CAPUT IX

DEMONSTRANTUR GIGANTES,
QUI SUNT TANQUAM TRADUCES ANTEDILUVIANAE
IN POSTDILUVIANAM HISTORIAM

Principia historiae, rationibus non firmata, admirationem,
non scientiarn, gignunt.

[1] Sed doctissimus Hugo Grotius veritatem sacrae historiae studio magis quam iudicio demonstrat, qui eius initia, scriptorum ethnicorum locis benigne acceptis, non ullis invictis rationibus conficit, ut illa: quod universale Diluvium communis gentium traditio, et gigantes praeterea nudata postea forte sepulcra testentur. Quae duo, quia rationibus non demonstrat, nihil conferunt, nisi ut haec ipsa eruditi, iuxta ac vulgus, admirentur.

Nec solide firmata, gignunt absurda.

[2] Nam rationes physicae, quibus alii gigantes fuisse probant, vix dignae sunt recensitu. Cum enim hominum staturam, qui ad duo sive adeo ter annorum millia ante nos vixerunt, certo sciamus nostra hominum nihilo proceriorem fuisse, qui tempore humana corpora parviora brevioraque fieri dicunt, videant ne in satis absurdas rationes imprudentes compellantur. Quod, si per tantum temporis spacium haec insensibilis nostrorum corporum deminutio facta fuerit, centum millium saltem annorum excursu opus sit, quibus ad gigantes perveniamus. Cur igitur gigantes, ut sacra tradit historia, «seculi potentes» fuerint, piis credentibus synchroni? cur non Abel, Cainus, qui aetate omnes anteierunt, gigantes orti? cur non subito post Diluvium nati quoque, sed Nimbrodus ad ducentos post Diluvium annos gigantea statura a sacra historia narratur? cur ex tanta corporum proceritate ad hunc brevem staturam modum, quam subito, tam insigniter decreverunt? An